Fortuna

Saffo in Giovanni Boccaccio

De Sapho puella lesbia et poeta

Saphos lesbia ex Mitilena urbe puella fuit, nec amplius sue originis posteritati relictum est. Sane, si studium inspexerimus, quod annositas abstulit pro parte restitutum videbimus, eam scilicet ex honestis atque claris parentibus genitam; non enim illud unquam degener animus potuit desiderasse vel actigisse plebeius. Hec etenim, etsi quibus temporibus claruerit ignoremus, adeo generose fuit mentis ut, etate florens et forma, non contenta solum literas iungere novisse, ampliori fervore animi et ingenii suasa vivacitate, conscenso studio vigili per abruta Parnasi vertice celso, se felici ausu, Musis non renuentibus, immiscuit; et laureo pervagato nemore in antrum usque Apollinis evasit et, Castalio proluta latice, Phebi sumpto plectro, sacris nynphis choream traentibus, sonore eithare fides tangere et expromere modulos puella non dubitavit; que quidem etiam studiosissimis viris difficilia plurimum visa sunt. Quid multa?
Eo studio devenit suo ut usque in hodiernum clarissimum suum carmen testimonio veterum lucens sit, et erecta illi fuerit statua enea et suo dicata nomini, et ipsa inter poetas celebres numerata; quo splendore profecto, non clariora sunt regum dyademata, non pontificum infule, nec etiam triunghantium lauree. Verum — si danda fides est — uti feliciter studuit, sic infelici amore capta est. Nam, seu facetia seu decore seu alia gratia, cuiusdam iuvenis dilectione, imo intolerabili occupata peste, cum ille desiderio suo non esset accomodus, ingemiseens in eius obstinatam duritiem, dicunt versus flebiles cecinisse; quos ego elegos fuisse putassem, cum tali sint elegi attributi materie, ni legissem ab ea, quasi preteritorum carminum formis spretis, novum adinventum genus, diversis a ceteris incedens pedibus, quod adhuc ex eius nomine saphycum appellatur. Sed quid? Accusande videntur Pyerides que, tangente Anphyone lyram, ogygia saxa movisse potuerunt et adolescentis cor. Sapho canente, mollisse noluerunt.

G. Boccaccio, De mulieribus claris, XLVII

Fortuna

Saffo in Francesco Petrarca

Altera solliciti laqueos cantabat amoris
Docta puella, choris doctorum immixta virorum,
Cynnameus roseo calamus cui semper ab ore
Pendulus, et dulces mulcebant astra querele.

F. Petrarca, Bucolicum Carmen, X, 88-91

KNOWLEDGE BASE

© 2020 - Un progetto di Alessandro Iannella - Licenza CC BY-NC-ND 4.0 - Leggi la Privacy Policy.