Fortuna

Saffo in Plauto

Phaed. Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,
sibi honores, sibi virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.

Plautus, Curculio 178-180 (cfr. Σαπφώ, fr. 16 Voigt)

Milph. Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.
dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.

Pyrg. Levandum morbum mulieri video.

Milph. Vt tremit atque extimuit, postquam te aspexit.

Pyrg. Víri quoque armáti idem istuc faciunt,
ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere?

Milph. Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.

Plautus, Miles gloriosus 1270-1275 (cfr. Σαπφώ, fr. 31 Voigt)

KNOWLEDGE BASE

© 2020 - Un progetto di Alessandro Iannella - Licenza CC BY-NC-ND 4.0 - Leggi la Privacy Policy.